CONDITUM

CONDITUM
CONDITUM
apud Lamprid. in Heliogab. c. 21. Conditô piscinas et solia temperavit, vini seu potionis genus est, aromatibus et aliis odoriferis fragrantibusque rebus variis concinnatum, Car. du Fresen. Casaubono vox haec modo latius patet, et rosatum, absinthiatum, ac quod proprie condinun dicebatur, comprehendit, aliquando angustius, ut peculiatem speciem denotet. Et quidem Conditum hô modô accptum idem, aut pene idem, ac mulsum est. Cael. Aurelianus, Tardar. Passion. l. 5. c. 1. Diocles probat conditum bibendum, quod plerique Latini mulsum vocant. Differunt tamen, si rem spectes diligentius, tria haec, Conditum, melitites, vinum et oenomeli sive mulsum. Vide infra Mulsum. Sed veteres Latini appellationem Conditi cum re ignorârunt: ac videntur Medici, qui Romae faciebant Medicinam, id nomen excogitâsse, ut quorum in libris Κονδίτου frequens mentio; cuius multiplex compositio, ad diversas morborum species, exhibetur inprimis, l. 3. Aetii et in sect. 29. Nic. Myrepsi. Vulgo autem Latinis et Graecis conditae potionis appellatio, est conditum. Notum Epigramma Palladae, cuius initium, Κονδίτου μοι δεῖ. Etiam apud Hebraeos, qui ἐν τῇ διαςπορᾷ scripserunt inter Graecos et Romanos, Conditum, delicatissimae potionis species est. Citat enim Nathan Iustus, ex antiquo Paraphraste, verba Legis similia sunt condito: sicque interpretatur, Quid est conditum? quod fit ex melle, vino et pipere. Recte: nam et in 8. Γεωπονικῶν conficitur simillime ex pipere, melle Attico et Vetere vino atque albo. Vide Casaubon. Not. ad. Lamprid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Condītum — (lat., von condire), in Zucker eingemacht; so in Apotheken C. aurantiorum, überzuckerte Pomeranzenschalen; C. citri, desgl. Citronenschalen; C. carnis citri, Citronat; C. cydoniorum, eingemachte Quitten; C. proscarabaeorum, in Honig eingemachte… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Condĭtum — (lat.), erbaut, beigesetzt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Conditum Paradoxum — Conditum Paradoxum, römischer Würzwein Conditum Paradoxum ist ein antiker römischer Würzwein. Nach dem Kochbuch des Apicius wird Honig mit etwas Wein eingekocht. Dazu werden als Gewürze Pfeffer, Mastix, (Lorbeer )Blätter (?), Safran, geröstete… …   Deutsch Wikipedia

  • Conditum Paradoxum — A modern bottle of Conditum Paradoxum Conditum Paradoxum is a spiced wine of Ancient Rome. The Latin name translates roughly as wine of spice and surprise . A recipe for Conditum Paradoxum was given in the classical cookbook Apicius or De re… …   Wikipedia

  • Conditum paradoxum — Actuel conditum paradoxum. Le conditum paradoxum est un vin épicé élaboré à l époque de l Empire romain. Sommaire 1 Méthode d élaboration …   Wikipédia en Français

  • Conditum paradoxum — es un vino especiado tomado en la época del imperio romano. Contenido 1 Historia …   Wikipedia Español

  • Conditum Paradoxum — Стиль этой статьи неэнциклопедичен, вместо общего описания блюда даётся его рецепт. Просьба, пожалуйста, перенести рецепт в кулинарную книгу (не удалят …   Википедия

  • CODIT — conditum …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • CONDITU — conditum …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • COD — Conditum, Cordula, Cordyla …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”